Encontrados 1491 resultados para: sicut

  • Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 29)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)

  • Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. (Liber Leviticus 8, 34)

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)

  • Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem; (Liber Leviticus 9, 15)

  • pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Leviticus 10, 5)

  • Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi. (Liber Leviticus 10, 13)

  • Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 10, 15)

  • praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi”. (Liber Leviticus 10, 18)

  • immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina