Encontrados 139 resultados para: sint

  • Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. (Liber I Maccabaeorum 13, 38)

  • Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant”. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)

  • Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. (Liber Proverbiorum 4, 24)

  • ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, (Liber Proverbiorum 5, 10)

  • habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. (Liber Proverbiorum 5, 17)

  • Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius. (Liber Proverbiorum 9, 18)

  • Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. (Liber Proverbiorum 20, 11)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina