Encontrados 1385 resultados para: sol

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat. (Liber Exodus 16, 21)

  • Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”. (Liber Exodus 16, 32)

  • Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)

  • Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)

  • Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)

  • Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)

  • Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto. (Liber Exodus 22, 2)

  • Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. (Liber Exodus 22, 19)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina