Encontrados 13 resultados para: sollicitus

  • Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)

  • et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui?”. (Liber I Samuelis 9, 20)

  • cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”. (Liber I Samuelis 10, 2)

  • Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo. (Liber Psalmorum 38, 19)

  • Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 40, 18)

  • et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)

  • Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi”. (Liber Ieremiae 38, 19)

  • Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)

  • Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino; (Epistula I ad Corinthios 7, 32)

  • qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, (Epistula I ad Corinthios 7, 33)

  • tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina