Encontrados 13 resultados para: splendorem

  • ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. (Liber Esther 1, 4)

  • In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel. (Liber Isaiae 4, 2)

  • et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio, (Liber Isaiae 4, 5)

  • Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in caligine ambulamus. (Liber Isaiae 59, 9)

  • Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. (Liber Baruch 4, 2)

  • Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. (Liber Baruch 5, 3)

  • Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi splendorem. (Prophetia Ezechielis 27, 10)

  • idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum. (Prophetia Ezechielis 28, 7)

  • Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)

  • A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)

  • Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 4, 15)

  • Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, (Evangelium secundum Marcum 13, 24)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina