Encontrados 10 resultados para: sublimis

  • “Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”. (Liber Iob 22, 12)

  • Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. (Liber Psalmorum 139, 6)

  • In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel. (Liber Isaiae 4, 2)

  • Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)

  • Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)

  • Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: “Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)

  • Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi. (Prophetia Michaeae 4, 1)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina