Encontrados 45 resultados para: surgens

  • Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)

  • Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)

  • et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. (Liber Genesis 38, 19)

  • Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)

  • Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. (Liber Iosue 7, 16)

  • Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)

  • Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum. (Liber I Regum 19, 3)

  • Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. (Liber Thobis 8, 9)

  • Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius et dimidiam partem substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves, asinos et camelos, vestem et pecuniam et vasa. (Liber Thobis 10, 10)

  • Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. (Liber Iudith 12, 15)

  • Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. (Liber Psalmorum 73, 20)

  • et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina