Encontrados 15 resultados para: tenuit

  • Dixitque Dominus: “Extende manum tuam et apprehende caudam eius!”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)

  • Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. (Liber Iudicum 7, 8)

  • At ille consurgens coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere. (Liber Iudicum 19, 7)

  • Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. (Liber II Samuelis 6, 6)

  • Dixitque Ioab ad Amasam: “Estne pax tibi, mi frater?”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum. (Liber II Samuelis 20, 9)

  • Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)

  • Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)

  • pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. (Liber Iob 4, 14)

  • Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 12)

  • Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. (Liber Psalmorum 119, 53)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina