Encontrados 36 resultados para: testes

  • testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)

  • Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • Et Iosue ad populum: “Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei”. Responderuntque: “Testes”. (Liber Iosue 24, 22)

  • Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)

  • et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis”. (Liber Ruth 4, 10)

  • Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem! (Liber Ruth 4, 11)

  • Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. (Liber Iob 10, 17)

  • Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. (Liber Psalmorum 27, 12)

  • Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; (Liber Psalmorum 35, 11)

  • dicentes: “Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos”. (Liber I Maccabaeorum 2, 37)

  • Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. (Liber Sapientiae 4, 6)

  • Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae; (Liber Isaiae 8, 2)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina