Encontrados 1232 resultados para: tibi

  • Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria; (Liber Genesis 43, 4)

  • Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. (Liber Genesis 43, 9)

  • et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam". (Liber Genesis 48, 4)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)

  • Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)

  • ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc”. Quibus auditis, flevit Ioseph. (Liber Genesis 50, 17)

  • Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)

  • Ad quam locuta filia pharaonis: “Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. (Liber Exodus 2, 9)

  • Respondens Moyses ait: “Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?"”. (Liber Exodus 4, 1)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina