Encontrados 11 resultados para: timete

  • Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. (Liber Iosue 24, 14)

  • Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit. (Liber I Samuelis 12, 24)

  • sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)

  • sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum”. (Liber II Regum 17, 39)

  • timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium”. (Liber Iob 19, 29)

  • IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)

  • Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)

  • Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)

  • Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)

  • dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina