Encontrados 261 resultados para: ultra

  • Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)

  • Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)

  • Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus”. (Prophetia Ezechielis 29, 16)

  • Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas; (Prophetia Ezechielis 32, 13)

  • Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. (Prophetia Ezechielis 34, 10)

  • salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus. (Prophetia Ezechielis 34, 22)

  • Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. (Prophetia Ezechielis 34, 28)

  • Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium; (Prophetia Ezechielis 34, 29)

  • Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)

  • Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)

  • Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. (Prophetia Ezechielis 36, 30)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina