Encontrados 28 resultados para: velociter

  • Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “Omnes moriemur”. (Liber Exodus 12, 33)

  • Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi. (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • dixitque mihi: “Surge et descende hinc cito, quia peccavit populus tuus, quem eduxisti de Aegypto: deseruerunt velociter viam, quam praecepi eis, feceruntque sibi conflatile”. (Liber Deuteronomii 9, 12)

  • vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis praeceperat, (Liber Deuteronomii 9, 16)

  • iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)

  • Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter. (Liber Psalmorum 6, 11)

  • quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident. (Liber Psalmorum 37, 2)

  • Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. (Liber Psalmorum 45, 2)

  • Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. (Liber Psalmorum 69, 18)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina