Encontrados 38 resultados para: ventum

  • Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; (Liber Exodus 10, 13)

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)

  • ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum. (Liber Esther 6, 2)

  • Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati. (Liber Iob 6, 26)

  • Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me. (Liber Iob 30, 22)

  • Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)

  • Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum. (Liber Psalmorum 83, 14)

  • qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. (Liber Proverbiorum 27, 16)

  • Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? (Liber Ecclesiastes 5, 15)

  • Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet. (Liber Ecclesiastes 11, 4)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina