Encontrados 103 resultados para: verumtamen
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)
Dixitque pharao: “Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me”. (Liber Exodus 8, 24)
Et ait Moyses: “Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino”. (Liber Exodus 8, 25)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. (Liber I Samuelis 2, 33)
Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”. (Liber I Samuelis 8, 9)
Dixit autem Samuel ad populum: “Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; (Liber I Samuelis 12, 20)
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. (Liber I Samuelis 15, 35)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)
Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. (Liber II Samuelis 23, 23)
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)
verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 8, 19)
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. (Liber I Regum 11, 12)