Encontrados 143 resultados para: vester

  • locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)

  • Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 22)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 43)

  • Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 24, 22)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)

  • mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)

  • “Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. (Liber Leviticus 26, 12)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)

  • Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 10, 10)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 15, 41)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina