Encontrados 319 resultados para: viam

  • Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, (Liber Exodus 13, 17)

  • sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 13, 18)

  • Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)

  • Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec”. (Liber Exodus 33, 13)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Numeri 14, 25)

  • Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)

  • Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)

  • Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. (Liber Numeri 21, 33)

  • Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina