Encontrados 319 resultados para: viam

  • ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non”. (Liber Iudicum 2, 22)

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Qui respondit eis: “Ite cum pace; Dominus respicit viam vestram et iter, quo pergitis”. (Liber Iudicum 18, 6)

  • Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus. (Liber Iudicum 19, 27)

  • Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis, (Liber Iudicum 20, 42)

  • Et illa dixit: “Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. (Liber I Samuelis 1, 18)

  • Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)

  • et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit”. (Liber I Samuelis 6, 9)

  • Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames. (Liber I Samuelis 6, 12)

  • Rursum puer respondit Sauli et ait: “Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram”. — (Liber I Samuelis 9, 8)

  • Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina