Encontrados 14 resultados para: viderant

  • Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)

  • Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna; (Liber I Samuelis 6, 19)

  • Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. (Liber Esdrae 3, 12)

  • et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. (Liber Esther 9, 27)

  • quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. (Liber Iob 20, 7)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)

  • Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. (Evangelium secundum Marcum 5, 16)

  • Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)

  • Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)

  • Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 36)

  • Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)

  • Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina