Encontrados 186 resultados para: vidi

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, (Liber Iob 4, 8)

  • Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. (Liber Iob 5, 3)

  • Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, (Liber Iob 15, 17)

  • si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, (Liber Iob 31, 26)

  • NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)

  • RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; (Liber Psalmorum 37, 35)

  • Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate. (Liber Psalmorum 55, 10)

  • Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. (Liber Psalmorum 119, 96)

  • Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. (Liber Psalmorum 119, 158)

  • quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: (Liber Proverbiorum 24, 32)

  • Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina