Encontrados 186 resultados para: vidi

  • Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum lux praecedit tenebras. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 3, 10)

  • Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas; (Liber Ecclesiastes 3, 16)

  • Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator. (Liber Ecclesiastes 4, 1)

  • Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)

  • Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)

  • Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est. (Liber Ecclesiastes 8, 10)

  • Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina