Encontrados 50 resultados para: virga

  • Dixit ergo ad eum: “Quid est quod tenes in manu tua?”. Respondit: “Virga”. (Liber Exodus 4, 2)

  • Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)

  • Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)

  • Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. (Liber Exodus 21, 20)

  • Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 32)

  • Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. (Liber Numeri 17, 18)

  • Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant”. (Liber Numeri 17, 20)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)

  • Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta. (Liber Numeri 20, 11)

  • Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth. (Liber Numeri 24, 17)

  • Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios). (Liber Ruth 2, 17)

  • Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina