Encontrados 126 resultados para: viro

  • Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)

  • Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram”. (Liber II Samuelis 14, 7)

  • Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”. (Liber II Samuelis 18, 11)

  • Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris; (Liber II Samuelis 22, 26)

  • Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me. (Liber II Samuelis 22, 49)

  • Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)

  • quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: “Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris?”, et dixerat ei: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 19)

  • et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: (Liber II Regum 22, 15)

  • Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • Et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: (Liber II Paralipomenon 34, 23)

  • Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina