Encontrados 35 resultados para: vultum

  • Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum. (Liber Ecclesiasticus 12, 19)

  • Nequitia mulieris immutat faciem eius et obscurat vultum eius tamquam ursus. In medio proximorum eius accumbet vir eius (Liber Ecclesiasticus 25, 24)

  • in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; (Liber Ecclesiasticus 35, 11)

  • Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum. (Liber Isaiae 53, 3)

  • Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum. (Liber Ieremiae 1, 17)

  • Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)

  • Sed nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipiet facies vestras?, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)

  • Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum; (Prophetia Malachiae 2, 3)

  • Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)

  • Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; (Epistula Iacobi 1, 23)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina