Encontrados 42 resultados para: vultus

  • Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)

  • Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: “Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; (Liber Isaiae 29, 22)

  • Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)

  • LAMED. Declinare iudicium viri in conspectu vultus Altissimi. (Lamentationes 3, 35)

  • Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)

  • Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)

  • Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; (Prophetia Ezechielis 10, 21)

  • et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur. (Prophetia Ezechielis 10, 22)

  • et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi”. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis”. (Prophetia Danielis 1, 13)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur. (Prophetia Danielis 5, 9)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina