Encontrados 19 resultados para: Abscondito

  • Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. (Liber Iosue 2, 1)

  • Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. (Liber Iob 13, 10)

  • et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: (Liber Iob 31, 27)

  • Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum. (Liber Psalmorum 9, 30)

  • Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. (Liber Psalmorum 26, 5)

  • Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. (Liber Psalmorum 30, 21)

  • In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis. (Liber Psalmorum 80, 8)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. (Liber Isaiae 48, 16)

  • Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)

  • Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram. (Prophetia Ezechielis 8, 12)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina