Encontrados 18 resultados para: Amaritudine

  • Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. (Liber Ruth 1, 20)

  • Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. (Liber II Regum 4, 27)

  • Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: (Liber Iob 3, 20)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)

  • Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 10, 1)

  • Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. (Liber Iob 20, 25)

  • alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: (Liber Iob 21, 25)

  • Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)

  • Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor. (Liber Psalmorum 9, 28)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina