Encontrados 311 resultados para: Anima

  • Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)

  • Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)

  • In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. (Liber Genesis 49, 6)

  • Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. (Liber Exodus 12, 15)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. (Liber Exodus 12, 19)

  • Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. (Liber Exodus 15, 9)

  • Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)

  • Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)

  • Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus, (Liber Leviticus 2, 1)

  • Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit: (Liber Leviticus 4, 2)

  • Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina