Encontrados 20 resultados para: Capta

  • Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: (Liber Numeri 31, 26)

  • et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. (Liber Deuteronomii 21, 13)

  • Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. (Liber I Samuelis 4, 19)

  • Et vocavit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ; (Liber I Samuelis 4, 21)

  • et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei. (Liber I Samuelis 4, 22)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: (Liber II Samuelis 8, 13)

  • et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria: (Liber II Regum 18, 10)

  • et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)

  • Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 3)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina