Encontrados 32 resultados para: Circumdederunt

  • Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)

  • Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. (Liber II Samuelis 22, 5)

  • Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. (Liber II Samuelis 22, 6)

  • Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)

  • Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)

  • Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ. (Liber Iudith 4, 4)

  • a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ; (Liber Psalmorum 16, 9)

  • Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram. (Liber Psalmorum 16, 11)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina