Encontrados 13 resultados para: Dolosa
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. (Liber Psalmorum 11, 4)
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. (Liber Psalmorum 30, 19)
Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa. (Liber Psalmorum 51, 6)
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. (Liber Psalmorum 108, 3)
Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. (Liber Psalmorum 119, 2)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. (Liber Proverbiorum 11, 1)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. (Prophetia Osee 12, 7)
Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? (Prophetia Michaeae 6, 11)