Encontrados 11 resultados para: Dormies

  • Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. (Liber Genesis 19, 34)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)

  • Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? (Liber Proverbiorum 6, 9)

  • Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; (Liber Proverbiorum 6, 10)

  • Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas: (Liber Proverbiorum 24, 33)

  • Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • Et cum compleveris hæc, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi. (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. (Prophetia Ezechielis 32, 28)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina