Encontrados 410 resultados para: Factum

  • Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. (Liber II Samuelis 1, 1)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)

  • Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)

  • Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. (Liber II Samuelis 8, 1)

  • Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. (Liber II Samuelis 10, 1)

  • Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem. (Liber II Samuelis 11, 1)

  • Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, (Liber II Samuelis 11, 14)

  • Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, (Liber II Samuelis 13, 1)

  • Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, (Liber II Samuelis 13, 23)

  • Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est. (Liber II Samuelis 13, 35)

  • Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. (Liber II Samuelis 17, 23)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina