Encontrados 410 resultados para: Factum

  • Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)

  • Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël? (Liber II Samuelis 19, 22)

  • Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, (Liber II Samuelis 21, 15)

  • Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)

  • Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)

  • Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. (Liber I Regum 6, 1)

  • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)

  • Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. (Liber I Regum 8, 54)

  • Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, (Liber I Regum 9, 1)

  • Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis. (Liber I Regum 10, 20)

  • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)

  • Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. (Liber I Regum 12, 20)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina