Encontrados 79 resultados para: Fructus

  • Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)

  • Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)

  • Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)

  • A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)

  • Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: (Liber Leviticus 25, 3)

  • et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)

  • dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: (Liber Leviticus 25, 21)

  • computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)

  • venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)

  • Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 4)

  • Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 18)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina