Encontrados 24 resultados para: Fumus

  • Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. (Liber Exodus 19, 18)

  • Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. (Liber Iob 41, 11)

  • Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. (Liber Psalmorum 17, 9)

  • quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 36, 20)

  • Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 67, 3)

  • Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 101, 4)

  • Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)

  • Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)

  • Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: (Liber Sapientiae 2, 2)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina