Encontrados 17 resultados para: Humiliatus

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. (Liber I Regum 21, 29)

  • et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: (Liber II Regum 22, 19)

  • atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. (Liber Iob 22, 29)

  • Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei. (Liber Psalmorum 37, 9)

  • Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est. (Liber Psalmorum 38, 3)

  • Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. (Liber Psalmorum 87, 16)

  • Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. (Liber Psalmorum 114, 6)

  • Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. (Liber Psalmorum 115, 1)

  • Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 118, 107)

  • Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 141, 7)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina