Encontrados 66 resultados para: Inimicis

  • Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)

  • Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. (Liber Exodus 23, 22)

  • et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. (Liber Numeri 14, 42)

  • Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. (Liber Numeri 23, 11)

  • Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: (Liber Numeri 24, 10)

  • Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)

  • ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. (Liber Deuteronomii 28, 31)

  • Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat. (Liber Deuteronomii 28, 68)

  • Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. (Liber Iosue 10, 13)

  • Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: (Liber I Samuelis 14, 24)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina