Encontrados 295 resultados para: Jesu

  • Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. (Actus Apostolorum 5, 40)

  • Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. (Actus Apostolorum 5, 41)

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. (Actus Apostolorum 7, 58)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 8, 16)

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)

  • sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. (Actus Apostolorum 15, 11)

  • hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)

  • Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu. (Actus Apostolorum 16, 7)

  • Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina