Encontrados 29 resultados para: Judith

  • Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)

  • Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, (Liber Iudith 8, 1)

  • Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. (Liber Iudith 8, 4)

  • Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, (Liber Iudith 8, 30)

  • Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)

  • Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. (Liber Iudith 10, 10)

  • Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, (Liber Iudith 10, 19)

  • Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. (Liber Iudith 11, 4)

  • Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. (Liber Iudith 12, 2)

  • Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)

  • Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. (Liber Iudith 12, 12)

  • Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina