Encontrados 547 resultados para: Locutus
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: (Liber Genesis 46, 31)
Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: (Liber Genesis 50, 4)
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Genesis 50, 23)
Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. (Liber Exodus 4, 10)
in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 28)
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. (Liber Exodus 6, 29)
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam. (Liber Exodus 10, 29)
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 14, 1)