Encontrados 293 resultados para: Magna

  • Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)

  • Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël. (Liber II Regum 6, 23)

  • Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. (Liber II Regum 6, 25)

  • sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)

  • Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. (Liber II Regum 18, 28)

  • Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. (Liber II Regum 22, 13)

  • De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna. (Liber II Paralipomenon 1, 15)

  • Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta. (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina