Encontrados 293 resultados para: Magna

  • Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël. (Liber Nehemiae 2, 10)

  • Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. (Liber Nehemiae 3, 27)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani : et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum. (Liber Nehemiae 9, 4)

  • Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. (Liber Nehemiae 9, 25)

  • Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. (Liber Nehemiae 9, 37)

  • et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul. (Liber Nehemiae 12, 42)

  • Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. (Liber Thobis 3, 5)

  • Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. (Liber Thobis 4, 12)

  • Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. (Liber Thobis 6, 3)

  • Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)

  • Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. (Liber Iudith 3, 7)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina