Encontrados 63 resultados para: Montibus

  • et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. (Liber Genesis 14, 6)

  • Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)

  • assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël. (Liber Numeri 23, 7)

  • Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. (Liber Numeri 33, 48)

  • Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: (Liber Deuteronomii 8, 7)

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur: (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. (Liber Iudicum 6, 2)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11, 38)

  • Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. (Liber I Samuelis 26, 20)

  • Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber I Regum 22, 17)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina