Encontrados 5 resultados para: Najoth

  • David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. (Liber I Samuelis 19, 18)

  • Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. (Liber I Samuelis 19, 19)

  • abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. (Liber I Samuelis 19, 22)

  • Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. (Liber I Samuelis 19, 23)

  • Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina