Encontrados 605 resultados para: Nomen

  • Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, (Liber Exodus 15, 3)

  • Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. (Liber Exodus 15, 23)

  • Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. (Liber Exodus 16, 31)

  • et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ? (Liber Exodus 17, 7)

  • Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : (Liber Exodus 17, 15)

  • Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)

  • Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)

  • Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)

  • Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. (Liber Exodus 33, 7)

  • Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. (Liber Exodus 34, 5)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina