Encontrados 541 resultados para: Omni

  • qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)

  • Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. (Liber Exodus 18, 26)

  • Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)

  • Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)

  • et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, (Liber Exodus 31, 3)

  • Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. (Liber Exodus 35, 1)

  • implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, (Liber Exodus 35, 31)

  • Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. (Liber Leviticus 2, 13)

  • Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. (Liber Leviticus 7, 34)

  • Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, (Liber Leviticus 8, 4)

  • Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. (Liber Leviticus 8, 10)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina