Encontrados 86 resultados para: Paulus

  • Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, (Actus Apostolorum 13, 9)

  • Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)

  • Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite: (Actus Apostolorum 13, 16)

  • Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. (Actus Apostolorum 14, 10)

  • Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes (Actus Apostolorum 14, 13)

  • Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. (Actus Apostolorum 15, 2)

  • Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 35)

  • Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. (Actus Apostolorum 15, 38)

  • Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. (Actus Apostolorum 15, 40)

  • Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. (Actus Apostolorum 16, 3)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina