Encontrados 134 resultados para: Propheta

  • Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. (Liber Genesis 20, 7)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)

  • Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)

  • Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)

  • Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)

  • Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. (Liber I Regum 1, 22)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina