Encontrados 69 resultados para: Scientiam

  • Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)

  • et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ; (Liber Leviticus 10, 10)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)

  • Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)

  • Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. (Liber Iob 21, 14)

  • Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? (Liber Iob 21, 22)

  • respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. (Liber Iob 32, 17)

  • Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. (Liber Iob 36, 3)

  • Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. (Liber Iob 36, 26)

  • Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)

  • Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina